Aqualoca

 

Quam ob rem, siue hoc statueritis, dederitis mihi comitem ad contionem populo carum atque iucundum, siue Silani sententiam sequi malueritis, facile me atque uos a crudelitatis uituperatione populo Romano purgabo atque obtinebo eam multo leniorem fuisse. Quamquam, patres conscripti, quae potest esse in tanti sceleris inmanitate punienda crudelitas? Ego enim de meo sensu iudico. Nam ita mihi salua re publica uobiscum perfrui liceat, ut ego, quod in hac causa uehementior sum, non atrocitate animi moueor (quis enim est me mitior?), sed singulari quadam humanitate et misericordia. Videor enim mihi uidere hanc urbem, lucem orbis terrarum atque arcem omnium gentium, subito uno incendio concidentem, cerno animo sepulta in patria miseros atque insepultos aceruos ciuium, uersatur mihi ante oculos aspectus Cethegi et furor in uestra caede bacchantis.

Cum uero mihi proposui regnantem Lentulum, sicut ipse se ex fatis sperasse confessus est, purpuratum esse huic Glabinium, cum exercitu uenisse Catilinam, tum lamentationem matrum familias, tum fugam uirginum atque puerorum ac uexationem uirginum Vestalium perhorresco et, quia mihi uellementer haec uidentur misera atque miseranda, idcirco in eos, qui ea perlicere uoluerunt, me seuerum uehementemque praebeo. Etenim quaero, si quis pater familias liberis suis a seruo interfectis, uxore occisa, incensa domo supplicium de seruo non quam acerbissumum sumpserit, utrum is clemens ac misericors an inhumanissimus et crudelissimus esse uideatur. Mihi uero inportunus ac ferreus, qui non dolore et cruciatu nocentis suum dolorem cruciatumque lenierit. Sic nos in his hominibus, qui nos, qui coniuges, qui liberos nostros trucidare uoluerunt, qui singulas unius cuiusque nostrum domos et hoc uniuersum rei publicae domicilium delere conati sunt, qui id egerunt, ut gentem Allobrogum in uestigiis huius urbis atque in einere deflagrati imperii collocarent, si uehementissimi fuerimus, misericordes habebimur; sin remissiores esse uoluerimus, summae nobis crudelitatis in patriae ciuiumque pernicie fama subeunda est.
Acqualoca